라틴어 문장 검색

Quod autem dicis eo nostris vestra sacra praeponi, quod vos publice colitis deos, nos autem secretioribus conventiculis utimur, primo illud abs te quaero, quo modo oblitus sis Liberum illum, quem paucorum sacratorum oculis committendum putatis.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 4:1)
Beatissimi perseveretis in domino memores nostri.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:8)
Plenas bonorum gaudiorum litteras, quod sis memor mei meque, ut soles, diligas magnaeque gratulationi tibi sit, quicquid in me donorum suorum dominus conferre dignatus est misericordia sua, non meritis meis, missas munere tuae sanctitatis accepi.
(아우구스티누스, 편지들, 12. (A. D. 397 Epist. XXXVII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Sincerissima Caritate Amplectendo Patri Simpliciano Augustinus In Domino salutem 1:1)
Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus;
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:3)
Memor nostri exaudiaris a domino in omni sancto desiderio, domine carissime et desiderantissime et honorande in Christo frater.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 3:4)
Habitetis omnes in aeternum in adiutorio altissimi, qui habitatis unanimes in domo, pater materque fratres filiorum et cuncti unius patris filii memores nostri.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 4:12)
Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater.
(아우구스티누스, 편지들, 36. (A. D. 413 Epist. CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem4)
Memor nostri in domini misericordia vegeteris, domine beatissime et venerabilis et desiderabilis frater.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:9)
"recte dici potest de his, quorum neque bonorum neque malorum scriptura sit memor;"
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:6)
Itaque postquam est traditus thesauro, Obliti sunt Romae loquier lingua Latina.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 3:3)
Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:4)
quid Thesea, magnum Quid memorem Alciden?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 13:2)
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 1:1)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION