라틴어 문장 검색

Inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te, Fortuna, ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum, domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:2)
a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente, ac si ruina aggeris magni, oppressum atque deiectum est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 2:3)
ruinaque confligentium mutua, humi corporibus stratis, campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus, profundisque vulneribus transfixorum, cum timore audiebantur ingenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 4:2)
quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti, ictuque suorum aliqui trucidati:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 10:2)
At cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exsurgebant, et modi tela in multitudine tanta, vel temere missa, cadere sine noxa non poterant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 10:2)
namque semineces aliquot, aut magnis obtriti ponderibus, vel confixi iaculis pectora, volvebantur, non nulli scalas vehendo, ascensumque in muros ex latere omni parantes, sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:3)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:1)
Consilium sequitur certa ruina malum.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:14)
hec leuis est, illa ruina grauis.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:8)
Vindicat elatos iusta ruina gradus.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:16)
Arboris omne genus una ruina trahit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:5)
Nam decus et uitam mesta ruina rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:27)
cur ergo carmini potius quam morbo attribuatur eius ruina?
(아풀레이우스, 변명 43:14)
eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat;
(아풀레이우스, 변명 48:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION