라틴어 문장 검색

nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)
Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:4)
non enim a me iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:2)
cum eidem nos in antiquis tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:4)
quae sane nunc quidem obsoleverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 136:3)
In propriis igitur est [verbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:1)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:3)
non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior actas fructus capit auctoritatis extremos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 80:3)
Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, Saxaque cana salis niveo spumata liquore Tristificas certant Neptuno reddere voces, Aut densus stridor cum celso e vertice montis Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 20:3)
Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti Nuntiat horribilis clamans instare procellas Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:2)
atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere voces, aut densus stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 20:3)
Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 5:4)
sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si Canum haberes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 31 8:8)
quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 41 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION