라틴어 문장 검색

hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:86)
defendis honorem quem fugis, et spernis tota quem mole tueris?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:132)
Quo magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod omni crimine caret.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 7:1)
nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:5)
Alii viminibus obstringunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:2)
Manifestum remedium est proximam clunibus partem caudae vinculo vehementer obstringere, vinique sextarium cum olei hemina faucibus infundere atque ita citatum per mille et quingentos passus agere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 3:3)
Huius igitur villatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue celebravere Deliaci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 4:1)
quippe turba vetustior, velut quidam senatus, minoribus parere non censent, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 2:2)
et hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장7)
quod aliud subsidium si imperatorem sprevissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장9)
fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus spreveratque ut inparem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장2)
sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장9)
nec aut Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et imminui quereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장5)
modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus reputabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장3)
conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque Maurorum spectares;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION