라틴어 문장 검색

ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos, nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 15:2)
Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 18:1)
Itaque rursus uni ei deditus orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 8:2)
Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur - , tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 23:1)
"Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis - iam enim esse desistis - , sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:9)
At Meleager regem monere non destitit, ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 2:1)
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, perfudere manus fraterno sanguine fratres, destitit exstinctos natus lugere parentes, optavit genitor primaevi funera nati Liber ut innuptae poteretur flore novercae, ignaro mater substernens se impia nato impia non verita est divos scelerare parentes, omnia fanda nefanda malo permixta furore iustificam nobis mentem avertere deorum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:6)
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias, nec desistere amare, omnia si facias.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 751)
qui velut a patrie caritate nunquam destitimus, sic de preceptorum vestrorum limitibus nunquam esorbitare intendimus, sed semper tam debite quam devote quibuscunque vestris obedire mandatis.
(단테 알리기에리, Epistolae 6:2)
et a tanta presumptuositate desistant, et si anseres natura vel desidia sunt, nolint astripetam aquilam imitari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 54:2)
Cujus precibus obtemperavere comitia;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.10)
in his fuit Warrenius, medicus praeclarus, orator disertus, vir patriae amantissimus, qui cives suos in Anglorum dominationem injustam accendere haud destitit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.47)
Imperatori illi multis cum difficultatibus simul erat confligendum, quarum praecipua erat exercitus licentia, qui ex hominibus, nullius imperio obtemperare assuetis, et a disciplina militari abhorrentibus, conflatus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.43)
Praefecti ad quos imperium devenit, a pugnando fortiter haud destiterunt, claustraque altera expugnaverunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.66)
at jussis haud obtemperavit dux iste.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.81)

SEARCH

MENU NAVIGATION