라틴어 문장 검색

In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum deuotione transigere solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:7)
et iubente pontifice epitaphium in eius monumento scriptum, in quo et memoria deuotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque uel audientes exemplum facti ad studium religionis accenderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.12)
Erant autem unius ambo, sicut deuotionis, sic etiam uocabuli;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 1:5)
Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:5)
et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:6)
et usquedum praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:8)
nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro Collatino obtestata ne inulta mors eius esset cultro se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos xxv.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha50)
qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 99:1)
tum ad equites dictator advolat obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:1)
inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M. Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 145:1)
itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos ne honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit ut id quoque ferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 483:1)
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et complexus filium, plurimis cum lacrimis agebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 481:1)
eum laudibus ad caelum ferebant, devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 143:2)
obtestari ne pravo cum collega certamine rem publicam prodat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION