라틴어 문장 검색

carthalonem autem, praefectum Punici praesidii, cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 253:1)
nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripum committere aperto mari se audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 239:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 156:2)
receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 236:2)
praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 237:3)
cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 239:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 273:1)
ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 437:2)
alibi praedo alibi praedae vindex cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 499:2)
vortentibus Telobois telis complebantur corpora, ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 163)
ubi quemque hominem aspexero, si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum seu patrem sive avom videbo, obtruncabo in aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 324)
capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 410)
Is erat communis cum hospite et praedonibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 380)

SEARCH

MENU NAVIGATION