라틴어 문장 검색

eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 2:2)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
multi voluntate, effusius qui noluerant, medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine publica cura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장4)
Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui raperetur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formidine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti adulationis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장1)
obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se Othonem exclamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장3)
aegre id passi Helvetii, interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam militum in custodia retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장5)
rapti e publico plerique, plures in tabernis et cubilibus intercepti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장4)
intercepti centum equites ac mille classici inter Placentiam Ticinumque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장4)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)
onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi remanerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장5)
profectus eadem nocte Flavianus obviis Vespasiani litteris discrimini exemptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장16)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
quidam obvia aspernati verberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장6)
obvium illic Petilium Cerialem habuere, agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii elapsum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장4)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION