라틴어 문장 검색

nam crebro in antiquis lectionibus invenitur, sicut in epistulis probat Verrius Flaccus exemplis auctoritate ratione, dicens in adverbiis pro 'u' 'o' plerumque maiores ponere consuetos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4234)
multa pro 'multum', sicut et pede terram crebra ferit pro 'crebro'. multumque remittit hoc pro 'saepe'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8391)
et est nomen pro adverbio, sicut "et pede terram crebra ferit" pro 'crebro'. animas δύσπνοιαν, id est pulmonis vitiosum anhelitum, quod exprimit subdens 'senibus medicantur anhelis'. olentia ora putentia, id est δυσωδίαν oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1342)
quidam 'audax' propterea dictum volunt, quod in duabus eclogis, quae sunt in bucolicis, occulte invectus sit in Augu- stum propter agros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5645)
"Sic a caelo deorsum gravant et a deo vero ad materias avocant, vitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium vel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:3)
"Ideo inserti mentibus imperatorum odium nostri serunt occulte per timorem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:12)
sic omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:2)
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:1)
Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipartito fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 5:2)
si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 66:5)
Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 8:2)
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:2)
si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:1)
neque tu me celas ut Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu quidem intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 74:4)
quodque facere turpe non est, modo occulte, id dicere obscenum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION