라틴어 문장 검색

Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Si potes, subduc te istis occupationibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:4)
Seneca Lucilio suo salutem Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 221)
Ire in cogitationem iubet et dispicere, quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere, quae non possim facere, quae nolim prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 3:3)
Nescio utros existimem maiorem nobis animum dare, qui deposcunt mortem an qui hilares eam quietique opperiuntur, quoniam illud ex rabie interdum ac repentina indignatione fit, haec ex iudicio certo tranquillitas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:4)
Fluctus autem illud, ut scis, frequens et concitatus exaequat, longior tranquillitas solvit, cum harenis, quae umore alligantur, sucus abscessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:4)
Sed non multum ad tranquillitatem locus confert;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 8:1)
Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:2)
Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur, Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 6:6)
simulant occupationes et augent et ipsi se occupant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:1)
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:5)
quid accedere ad hanc tranquillitatem potest?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 45:8)
Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 14:2)
Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:1)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION