라틴어 문장 검색

Illis ergo hac in spe descendentibus, septingenti milites regis ad explorandum exercitum Christianorum occurrerunt in equis militaribus et armis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:9)
Ubi legati imperatoris illis occurrerunt, in haec verba nuntia deferentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:5)
quousque dux adveniens, quia nox erat, omnia pace composuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:13)
- Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 35:3)
Cui dux ex rogatu imperatoris cum viginti primoribus de suo assumpto exercitu occurrit, ut eum ad imperatoris praesentiam sub firma fide introduceret, priusquam arma reponerent, aut tentoria collocarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:2)
Sed ab ipso comite et a Baldewino, fratre ducis, illis ex adverso cum Baldewino Calderim occurrentibus plurima manu, graviter retrusi et expugnati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:5)
Sed Solymanus, cum ampliori manu et densioribus cuneis in montis cacumine fuga elapsus consistens, Christianis insequentibus occurrere ibidem et in faciem resistere disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 82:7)
Ursus utaque, viso equo ejusque sessore se celeri cursu premente, ferocitati suae fidens et rapacitati unguium suorum, non [0439D] segnius facie ad faciem duci occurrens, fauces ut jugulet, aperit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:5)
Unde ad arma contendentes, equo alii, pede alii usque ad ipsum littus concurrunt, cur advenerint vel ex qua natione processerint intrepido ore perquirentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:4)
Requirebant etiam qui advecti fuerant, qua de causa ipsi a Romanis et Teutonicis [0446A] partibus descendissent, et in longinquum exsilium inter tot barbaras nationes advenissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:7)
Baldewinus videns arcem praesidii Samusart insuperabilem, et in ea Turcos bello fortissimos et indefessos, apud S. Joannem, quod erat in praesidio non longe ab arce, suos in lorica, galea et equo reliquit, qui semper Turcis ad resistendum occurrerent, et belli assiduitate vexarent:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:9)
Egressi a montanis et regione Maresch praedicti principes cum omnibus sequacibus legionibus, compererunt a quibusdam Christianis Syriae sibi occurrentibus [0454B] civitatem Arthesiam non procul abesse rebus necessariis vitae locupletem, sed a Turcis possessam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:1)
Galli equidem fraudes et latentes insidias ignorantes, pede et equo, armis muniti et loricis induti, illis mediis occurrerunt campis, ut cum hostibus committerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:3)
- Exercitu Dei adveniente, Arthesia fidelium tuitione munitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 61:2)
Qua de causa nunc admoniti ab ipso Darsiano, rege Syriae et totius Armeniae, non in modica virtute ad resistendum, et defendendam urbem, dominam harum omnium urbium et regnorum, advenisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION