라틴어 문장 검색

Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:3)
alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die revertitur, ex octo autem et quadraginta horis fere sex et triginta per accessionem occupat, interdum etiam vel minus, vel plus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 2:4)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi vulnus glutinandum est, . At, si nervosus aut musculosus is locus est, commodius est, cerato miscere, sic, ut illius octo partes, nona hujus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 2:4)
quid mihi septenos montes turbamque dedistis, quae parvo non possit ali?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:61)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
extemplo strepuere chori collesque canoris plausibus impulsi septena voce resultant.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:86)
quantamque rependit maiestas alterna vicem, cum regia circi conexum gradibus veneratur purpura vulgus, adsensuque cavae sublatus in aethera vallis plebis adoratae reboat fragor, unaque totis intonat Augustum septenis arcibus Echo!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:266)
nam huius octo et viginti memorabilia illa volumina ex senatus consulto in Latinum sermonem conversa sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 13:2)
Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,quam nunc nobis praebent amplissima veterata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 10:1)
atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:4)
quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:4)
Iugerum agri octo modiis obseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:5)
Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:1)
summa fit operarum octo vel septem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:5)
summa fit operarum octo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION