라틴어 문장 검색

nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3199)
hoc die crastini quom erus resciverit, mane castigabit eos bubulis exuviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 118)
heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 15)
[sine omni lepore et sine suavitate] nisi multa aqua usque et diu macerantur, olent, salsa sunt, tangere ut non velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 220)
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 24)
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 34)
Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 269)
Ver vide, ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 43)
Geras autem Chalcedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장6)
Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3198)
non omnes possunt olere unguenta exotica, si tu oles, neque superiores accumbere neque tam facetis quam tu vivis victibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 146)
Cincinnatulos pueros et calamistratos et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est Non bene olet qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet Fulgentius mythologiarum II 6 p. 80 de Prometheo:
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XXIV* 1:2)
Servom si potes, Ole, non habere, Et regem potes, Ole, non habere.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXVIII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION