라틴어 문장 검색

Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:17)
Attulit autem eidem et summam pecuniae non paruam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reseruans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:4)
Nam et domunculae, quae ad orandum uel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conuersae, uirgines quoque Deo dicatae, contemta reuerentia suae professionis, quotiescumque uacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad uicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi uirorum amicitiam conparent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:19)
noui namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus propter ingenii tarditatem potuit cathecizandi uel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumtione ministerii, quod regulariter inplere nequibat, omnimodis cessare praecepi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:22)
ita hanc apostolica traditio festis paschalibus inseruit, ut nil omnimodis de tempore paschae legalis praeoccupandum, nihil minuendum esse decerneret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:19)
Et quidem et antea noui, inquit, quia haec erat uera paschae celebratio, sed in tantum modo rationem huius temporis obseruandi cognosco, ut parum mihi omnimodis uidear de his antea intellexisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:4)
deinde postquam professionibus detecta est aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION