라틴어 문장 검색

'Iuppiter omnipotens, et te, Saturnia tellus, armis laeta meis olimque onerata triumphis, testor, ad has acies invitum accersere Martem, invitas me ferre manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:19)
Cumulatius exit proditionis opus famamque onerare laborat.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:4)
Tu licet apportes stringentia mala palatum, tristia mandenti est melleus ore sapor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:3)
alii fustes congerunt, Alii onerant saxis;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.4)
Quo facto simul Nihil est repertum, multis onerant lancibus Hominemque plausu prosequuntur maximo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.9)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum laudibus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:4)
Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nisi profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:3)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
onerat te quaesturae tuae fama, quam ex Bithynia optimam revexisti;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:3)
onerat testimonium principis;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:4)
onerat tribunatus, praetura atque haec ipsa legatio quasi praemium data.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 8:5)
Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam, cui gratias ago, assiduitate et copia turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 2:1)
TRAIANUS PLINIO Si instructio novi balinei oneratura vires Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid ideo aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias erogationes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 241)
Iuliopolitanis succurrendum eodem modo putaverimus, onerabimus nos exemplo;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION