라틴어 문장 검색

et cur terra queat lunam spoliare vicissim lumine et oppressum solem super ipsa tenere, menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras, tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae corpus vel supra solis perlabier orbem, quod radios inter rumpat lumenque profusum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 28:4)
inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:2)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Non semel praeceperat pater, temperato tamen inter indulgentiam gravitatemque sermone, moderaretur profusos cultus perspicuosque comitatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:1)
Miles rupes oneratus in altas Nititur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:23)
Hic Opiterginis moles onerata colonis Constitit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:28)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Tenet ora profanae Foeda situ macies, coeloque ignota sereno Terribilis Stygio facies pallore gravatur, Impexis onerata comis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:5)
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas Et sua non emptus praeparat ova cinis?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LV3)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
vina bonus quae deinde cadis onerarat acestes ordo est 'deinde vina partitur, quae Acestes dedit'. 'bonus' autem hic largus vel liberalis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1951)
sed oneratus aspirationem non habet, quia ab onere venit, honustus vero, quia etiam ab honore descendit, retinet aspirationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2892)
qui dapibus mensas onerent dapes regum sunt, epulae privatorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7061)
'onerent' autem potest et ad abundantiam retulisse et de veterum more dixisse, quibus cum accubuissent omnis cena semel adponebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7062)

SEARCH

MENU NAVIGATION