라틴어 문장 검색

His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)
prius itaque quam alter - nec procul aberat - consequi posset, et alterum Curiatium conficit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 262:1)
qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 561:1)
ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi, iam ut opprimar, ut enicer.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 12)
certum herclest vostram consequi sententiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 111)
Viden homines sarcinatos consequi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 226)
non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit in potestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장63)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION