라틴어 문장 검색

Ad filum autem proxime supra Mercurium affixus erat Globus alius plumbeus satis magnus ad motum penduli diutius continuandum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 102:3)
"hoc ego opertum, hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo Iliade."
(페르시우스, 풍자, satire 198)
Risu itaque plausuque cellulam implevit, opertum me amiculo evolvit et Quid agebas inquit frater sanctissime, qui diverti contubernium facis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:3)
Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione Latrones [tenere] clamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:8)
Mulier autem erat operto capite, illa scilicet quae paulo ante cum rustico steterat, et Me derisisse inquit vos putabatis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:4)
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:9)
| Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:32)
Opertis capitibus, an nudis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:20)
Opertis, et quis non dare manum languentibus volet?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:21)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
' Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:16)
At non Lichas risit, sed iratum commovens caput Si iustus inquit imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:2)
namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:12)
Nam licet acriora sint quae legas, altius tamen in animo sedent, quae pronuntiatio vultus habitus gestus etiam dicentis affigit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 9:6)
Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION