라틴어 문장 검색

postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem tergaque ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 577:1)
cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 705:2)
ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit ut metientibus dimidium supra tris modios explesse sint quidam auctores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 139:1)
seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum remiserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 187:2)
aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 149:3)
in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 236:1)
sarcinis in acervum coniectis cum haud procul muris ad terrorem hostium aciem ostendisset, cum equitibus Numidis circumequitat urbem, dum scalae quaeque alia ad oppugnandum opus erant parantur, ad visendum qua maxime parte adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 105:1)
ita utroque cornu victores Romani per acervos corporum, quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum virorum et arma gravitate fugam impedierant, pergunt ad castra diripienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 493:1)
postero die arma lecta conici in acervum iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 156:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
principio, Hedytium, tecum ago, quae amica es frumentariis, quibus cunctis montes maxumi [acervi] frumenti sunt domi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 256)
quidam crastina lux mea si non inrita dicta putaris ingentes rvtvlae spectabit caedis acervos 'spectabit' est vera lectio, et ordo est 'si mea dicta inrita non putaris, crastina lux ingentes acervos caedis videbit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2443)

SEARCH

MENU NAVIGATION