라틴어 문장 검색

Rex quamprimum nova de hoc eventu accepisset iussit statim ut comes Arundeliae suo nomine regem Castiliae visitaret atque ei significaret se, sicut dolebat de infortunio eius, ita laetari quod periculum maris evasisset, quodque sibi occasio daretur eum honore debito prosequendi, et ab eo petere ut ipse se quasi in suo esse regno existimaret, ipsumque regem Henricum qua poterat celeritate in eius amplexus festinare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:6)
Rex Philippum amplexus dixit, "Assentior."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:27)
Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum novitatis effusa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 114:1)
per quem corpora motu gaudentia, et bene collocata, natura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud, et tanquam proprios petunt amplexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:2)
Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset, Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli, Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:5)
Mox amplexantes semet, sed et oscula dantes, Pacis in hoc signo perierunt dente maligno, Stulticiaeque ferunt penas, quas tunc meruerunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:25)
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus, Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:15)
Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur;
(카이사르, 내란기, 3권 44:5)
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit moenibus et tales uxorius obtulit arces.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:34)
Suspensus in oscula matris ille refert:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:69)
advolvi genibus, contingere dextram ambitus et votum deformibus oscula rugis figere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:42)
advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:117)
quot aestuantes ancipiti gradu furtiva carpent oscula Naides!
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:11)
quod flenti tuleris, plus sapit osculum.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION