라틴어 문장 검색

in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:2)
ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 183:7)
ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 183:6)
itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16A 6:5)
Primus vidisse putatur et primus sociis visum ostendisse cruorem et "meritum" dixisse "feres virtutis honorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:4)
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas soluit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장7)
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 14:1)
Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit quam ipse quid censeret faciendum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 167:1)
Sed nec bonum dicendum esset, quod, ut jam ostendimus, superfluum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:7)
Nunc accedamus ad examinandum in specie consilium, quod dicis tibi datuma vicinis, timore dilectionem ostendentibus, et inimicis quondam, qui modoin gratiam tuam redierunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 206:1)
*̓απολέι¨οσ μάγοσ, και` ἐγω` ὑπ' αὐτοῦ μεμάγευμαι και` ἐρῶ. ἐλθε` τοίνυν προ`σ ἐμέ, ἕωσ ἔτι σωφρονῶ. haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat;
(아풀레이우스, 변명 80:3)
Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:3)
cum quidem cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 1:3)
Et quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi "scuticam vitiorum fugatricem ostendimus"?
(단테 알리기에리, Epistolae 8:3)
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION