라틴어 문장 검색

quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 10:1)
sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 2:1)
Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:1)
num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis aut quaestus causa philosophantur)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:8)
quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장1)
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 11:10)
admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:7)
in eo mihi videbare contra Catonem disserens hoc velle ostendere - quod mihi quidem probatur - inter Zenonem et Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 32:5)
Ac ne tune quidem nos ullum adiecimus verbum, sed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:2)
novitas tamen omnium convertit oculos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:2)
prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusque divinationis sibi non displicere confessus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:1)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
Confusus itaque et novitate facinoris attonitus quaerebam, quid excanduisset, aut quare anseris potius quam mei misereretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:1)
Facturus ludos dives quidam nobilis Proposito cunctos invitavit praemio Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION