라틴어 문장 검색

namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt, quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior) magis accedit oratorio generi et sententiis densus et in iis quae a sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 69:1)
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:2)
sed et ipsis sententiis adiicere licet oratorium robur et omissa supplere, effusa substringere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 205:4)
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:1)
peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 77:3)
alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 96:1)
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:1)
Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:5)
Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui, tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 8:9)
Ille ex conviviis et luxuria, ille ex ambitione et circumfusa clientium turba, ille ex amica, alius ex studiorum liberalium vana ostentatione et nihil sanantibus litteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 15:2)
Plus ostentatio doloris exigit quam dolor:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 16:4)
Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:4)
Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 10:6)
et in illo cum omnes oratoriae uirtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo, sed non eminebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:8)
Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor uero uelut uoluntarius non elaboratae orationi aderat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION