라틴어 문장 검색

tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 353:1)
iis petentibus ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 404:1)
suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentes, nihil praeter militem atque arma habituras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 483:1)
ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 99:2)
in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse, et classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 169:1)
profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma - portus adversus Rhodum est - pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 195:1)
inde ex propinquo explorans quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 322:1)
ubi omnibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis velut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu traiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 379:2)
huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 535:1)
mare pacatum erat devicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 713:2)
oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:1)
ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias viam circumsederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 493:1)
hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 512:2)
qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 13:4)
pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit viamque a Placentia ut Flaminiae committeret Ariminum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION