라틴어 문장 검색

Sed non attollere contra sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud illatum, pro voce manus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:10)
Dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 45:1)
et crimine concita vano quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix veluti de paelice vera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:7)
Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:5)
ait "paelex lacrimis laetabitur istis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:5)
Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:10)
coniugium pactaeque exspectat tempora taedae quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:3)
Sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae institerant, unusque dies restabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:4)
Tune eris et matris paelex et adultera patris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:34)
Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque hanc audire voles, quae te plus omnibus illis, plus quam credis, amo, vulgares reice taedas Vertumnumque tori socium tibi selige!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:9)
Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:10)
proxima adoranti Iunonis templa subibit, paelicibus multis hanc doluisse deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1130)
tingueret ut ferrum natorum sanguine mater, concitus a laeso fecit amore dolor, fecit amor subitas volucres cum paelice regem, quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1181)
sic faciat socerum taeda te nata iugali, nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 512)
"inrisas removete faces, taedasque tepentes subtrahite;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 354)

SEARCH

MENU NAVIGATION