라틴어 문장 검색

Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 2:1)
Sed et Iudaei palam lectitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:4)
Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:3)
Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:4)
sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere nolle pronuntiabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:5)
Auxit autem procellam huiusce perturbationis etiam mors Sabercti regis Orientalium Saxonum, qui ubi regna perennia petens tres suos filios, qui pagani perdurauerant, regni temporalis heredes reliquit, coeperunt illi mox idolatriae, quam, uiuente eo, aliquantulum intermisisse uidebantur, palam seruire, subiectisque populis idola colendi liberam dare licentiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:11)
mirumque in modum, quid anima in occulto passa sit, caro palam praemonstrabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:21)
Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:12)
Unde palam profiteor uobisque, qui adsidetis, praesentibus protestor, quia hoc obseruare tempus paschae cum uniuersa mea gente perpetuo uolo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:5)
excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis convivium celebrant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 228:2)
et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 518:1)
victor maritus comiter invitat regios iuvenes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 590:2)
praeceptis Appi moniti patres et universi comiter ac benigne tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent rei publicae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 484:1)
et praelatus ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque et aequando imparem sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 774:2)
ita legati cum se rem integram relaturos dixissent, comiter dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION