라틴어 문장 검색

illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
nam sic ut in epularum apparatu a magnificentia recedens non se parcum solum sed etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:2)
poetam non audio in nugis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:3)
e quibus nonnullas, ut et chartae parcam et legentium commodo inserviam, non per apparatum criticum dispergere sed hic in unum collatas tractare liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말310)
Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus eaque conlatione utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:3)
per fidem, saltem nobis parce, qui te nunquam lapidavimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:10)
placebo tibi, si me culpam emendare permiseris . . . |Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:19)
Parce gaudere oportet et sensim queri, Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.4)
Exponit Reguli mandata, addit preces suas, ut decebat optimum virum pro dissimillimo, parce.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 9:6)
Ad hoc quam parcus in victu, quam modicus in cultu!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 4:1)
quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 8:2)
Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 1:1)
'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:3)
Nam praeter id, quod in tantis vitiis hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum si laudaveris parcus, si culpaveris nimius fuisse dicaris, quamvis illud plenissime, hoc restrictissime feceris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 13:1)
ut parce custoditeque ludebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION