라틴어 문장 검색

Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장2)
Et dixi: " Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est? ".
(불가타 성경, 아모스서, 7장5)
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장10)
Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum.
(불가타 성경, 미카서, 2장9)
Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis.
(불가타 성경, 미카서, 5장1)
et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장10)
Framea, suscitare super pastorem meum et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam contra parvulos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장7)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)
Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장13)
memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장4)
Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장15)
Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat.
(카이사르, 아프리카 전기 34:4)
Inde parvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit.
(카이사르, 아프리카 전기 37:5)
Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C.
(카이사르, 아프리카 전기 54:1)
[postea] ipse parvolum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION