라틴어 문장 검색

Haec dicit Dominus Deus meus: " Pasce pecora occisionis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장4)
Et dixi: " Non pascam vos. Quae moritura est, moriatur; et, quae succidenda est, succidatur; et reliquae devorent unaquaeque carnem proximae suae ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장9)
multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.
(카이사르, 내란기, 3권 44:6)
Celsus enim uvas ex olla et oleas ex pasto defrutove servatas inter res stomacho aptas adnumerat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).88)
sic pastor obesum lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum, dum validus servare gregem vigilique rapaces latratu terrere lupos;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:81)
pascimur arbitrio Mauri nec debita reddi, sed sua concedi iactat gaudetque diurnos ut famulae praebere cibos vitamque famemque librat barbarico fastu vulgique superbit fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:45)
non Cretaeus ager nec amati conscia tauri Gnosos nec similes paverit Ida feros.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti4)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
unde piae pascuntur apes et prata legentes transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae4)
dilectus equorum, quos Phrygiae matres Argeaque gramina pastae semine Cappadocum sacris praesaepibus edunt, primus honor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae96)
incumbat si turbidus Auster et unda pulset utrumque latus, posito certamine nautae contenti meliore manu seseque pavere confessi (finem studiis fecere procellae):
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae100)
hinc volucrem vivo sub pectore pascit infelix Scythica fixus convalle Prometheus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia13)
audiit et gelido si quem Maeotia pascit sub Iove vel calido si quis coniunctus in axe nascentem te, Nile, bibit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:17)
at sibi cuncta petens, nil conlatura cupido in iecur et tractus imos compulsa recessit, quae, velut inmanis reserat dum belua rictus, expleri pascique nequit:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:138)
fluitantia numquam largius Arctoos pavere cadavera pisces;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:380)

SEARCH

MENU NAVIGATION