라틴어 문장 검색

deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:16)
rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:13)
Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:10)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
Mors itaque rationis, mortem operatur irrationabilium passionum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:10)
ut non opprimantur tentamentis malitiae, nec tamquam invalidi succumbant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:6)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)
quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:10)
Itaque caro causa fuit corrumpendae etiam animae, quae velut origo et locus est quidam voluptatis, ex qua velut a fonte prorumpunt concupiscentiarum malarumque passionum flumina, lateque exundant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:5)
eo quod peccatorum status mobilis sit, et vitae eorum quodam redundantium passionum diluvio corruptioni obnoxiae errore inconstanti vagentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION