라틴어 문장 검색

ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi, hic nive Rhipaea, Libycis hic pastus harenis, bella cient:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권52)
ut adsiduo iactatis aequore tellus prima labat, sic attoniti nil comminus ire mirantur fusasque putant adsurgere turmas, sic ubi perspicuae scandentem limina turris Idaliae volucres fulvum aspexere draconem, intus agunt natos et feta cubilia vallant unguibus imbellesque citant ad proelia pinnas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권5)
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 309:1)
qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 112:1)
Nil pericli est, age . tam placidast, quam feta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2341)
iam hercle ire vis, mula, foras pastum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 114)
sine ire pastum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 548)
pastus pro 'pastum', nam supra ait 'quem':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7101)
nec tibi fetae more patrum 'fetae' nostro more:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1762)
loca feta nunc plena, ut alio loco feta armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 517)
feta nunc plena, ut in bucolicis temptabunt pabula fetas, alias enixa iam, ut fecerat et viridi fetam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2381)
item fetam gravidam illo loco ostendit, non insueta graves temptabunt pabula fetas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5110)
sciendum est autem fetam dici et gravidam et partu liberatam, ut fecerat et viridi fetam Mavortis in antro;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 518)

SEARCH

MENU NAVIGATION