라틴어 문장 검색

laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, qua mons arte patens vivo se perforat arcu admisitque viam sectae per viscera rupis, exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:216)
mens ardua semper a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis fortunae maioris honos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:26)
responsa quod ardua semper Eois dederis, quae mox effecta probasti — securus, quamvis et opes et rura tenerent insignesque domos?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:154)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)
ardua qui late terris responsa dedere, hic trepidant humiles;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:60)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)
Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:2)
at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam occaecantur, ita ut in ora5hiantium fossarum competant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 9:4)
Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:2)
Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:1)
His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:1)
Sed neque depressa loca neque ardua, magisque modicos divos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 5:3)
quos si latiores patentioresque feceris,laetiores uberioresque fructus percipies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 3:2)
Sed scrobis clibano similis sit, imus summo patentior, ut laxius radices vagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate vaporis per angustum os penetret,etiam clivosis locis terra, quae in eum congesta est, a pluviis non abluatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 4:1)
Eiusmodi arbor cito convalescit, si scrobes amplos patentesque feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION