라틴어 문장 검색

8. Patriarcha Bartholomaeus peculiarem in modum necesse esse dixit, ut unusquisque veniam exoret propria de ratione terrarum orbis vastandi, quia “unusquisque nostrum perinde ac exiguis inferendis naturae damnis dat operam”, ad agnoscendum vocamur “nostrum parvum aut magnum opus, quod ad damnum vastationemque ambitus confert”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:1)
Technologia, rei nummariae coniuncta, quae sibi vindicare vult se unam quaestiones solvere posse, reapse saepe multiplicium consortionum mysterium, cum rebus constitutarum, conspicere non valet, et hac de causa nonnumquam difficultatem expedit, dum quasdam alias gignit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 30:5)
III. UNIVERSI MYSTERIUM
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 97:1)
99. Ad christiano more realitatem intellegendam, totius creationis sors ex Christi mysterio pendet, qui inde ab omnium rerum ortu adstat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:1)
Inde a mundi origine, at peculiari modo ab incarnatione, Christi mysterium intra naturae realitatem tecte operatur, servans tamen eius autonomiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 132:7)
Educatio ambitalis oportet nos disponat ad Mysterium petendum, ex quo ethica oecologica suum altiorem sensum acquirit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 269:4)
Ideo mysterium contemplandum residet in folio, in semita, in rore, in vultu pauperis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:2)
Dominus, in fastigio Incarnationis mysterii, nostram voluit attingere intimitatem per materiae fragmentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:3)
Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:6)
243. Denique nos conveniemus facie ad faciem infinitam Dei pulchritudinem (cfr 1 Cor 13, 12) et valebimus legere cum iucunda admiratione mysterium universi, quod una nobiscum habebit plenitudinem sine fine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 309:1)
Dei Verbum etiamsi novitatem et necopinata secum fert, minime a Patriarchae experientia est aliena.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:2)
Dum in Sina cum Deo loquitur Moyses, absconditi vultus divini mysterium non suffert populus, tempus exspectationis haud patitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:3)
Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)
Secundum haec Iesu verba, Abraham fides ad Eum dirigebatur, praesumpta erat quodammodo visio eius mysterii.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:2)
Ita intellegit sanctus Augustinus, cum affirmat Patriarchas per fidem esse salvatos, non per fidem in Christum qui venerat, sed per fidem in Christum venturum, per fidem conversam in Iesu futurum eventum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION