라틴어 문장 검색

nam puer impubes et adhuc non utilis armis unus de Fabia gente relictus erat, scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권152)
dicta facit Fabiique simul, venit inritus illuc Romulus et mensas ossaque nuda videt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권238)
"non Iuppiter acrem protexit Fabium, sed iuvit amoena Tarentus, quae dedit inlecebris domitum calcare tyrannum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2259)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)
ACTA LUDIS FUNEBRIBUS AEMILII PAULLI QUOS FECERE Q. FABIUS MAXIMUS, P. CORNELIUS AFRICANUS.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act introduction, scene production2)
quo fessum rapitis, Fabii?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:20)
"hic multum in Fabia valet, ille Velina;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 627)
cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem delassare valent Fabium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.9)
Fabio vel iudice vincam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:40)
M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem efflagitasti cotidiano convicio, ut libros, quos ad Marcellum meum de Institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문1)
quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:4)
nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:2)
sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 254:3)
In quoque cadit eadem ratio dictorum, ut Fabius Maximus, incusans Augusti congiariorum, quae amicis dabantur, exiguitatem, heminaria esse dixit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 161:1)
ut Chrysippus, cum in triumpho Caesaris eborea oppida essent translata, et post dies paucos Fabii Maximi lignea, thecas esse oppidorum Caesaris dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 170:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION