라틴어 문장 검색

quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud ' dextrae', quam in manum convenire?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 10310)
et volunt, si proprium sit, in 'dos' exire genetivum, si appellativum, in 'os'. sane hic Paris secundum Troica Neronis fortissimus fuit, adeo ut in Troiae agonali certamine superaret omnes, ipsum etiam Hectorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3703)
citae mettum in diversa quadrigae Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens 'citae' divisae, ut est in iure 'ercto non cito', id est patrimonio vel haereditate non divisa;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6421)
dotalis regia amatae aut tibi data per dotem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7341)
cum autem venit ab eo quod est 'augeo', et 'auctor' et 'auctrix' facit, ut si dicas 'auctor divitiarum' vel 'auctrix patrimonii'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1595)
'peculi' autem aut antique dixit, quia omne patrimonium apud maiores peculium dicebatur a pecoribus, in quibus eorum con- stabat universa substantia, unde etiam pecunia dicta est a peculio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 322)
nam modo servi tantum peculium dicimus, ut invidiose patrimonium suum dixerit peculium, ac si servus esset, quia se diu apud Mantuam servisse memoravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 324)
quibus dotis nomine aulam quoque regiam condonavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 689)
et bene 'serviat', quia, quaecumque in manum convenerat, omnia protinus, quae doti dicebantur, marito serviebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 317)
unde ait 'sidera', id est tempestates, ut "scit triste Minervae sidus". bene autem hae- dos arcturo iunxit, qui ipsi pluvias faciunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2043)
ideoque Romae omnibus annis sacrum canarium fit per publicos sacer- dotes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4247)
"Aves sine patrimonio vivunt et in diem pecua pascuntur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:13)
Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 10:4)
Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:7)
certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION