라틴어 문장 검색

linguam Anglicanam, ut ita dicam, oblivisci aliquandiu studeant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.49)
"Morituros expecta paulisper et sepeli."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:9)
"Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:65)
Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:1)
Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra videamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:1)
Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad fretum usque venisset, more ignis, qui obvias populatus incendio silvas interveniente flumine ab- rumpitur, paulisper substitit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 3:1)
Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 18:1)
Longum post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus laniatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulcrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra more- retur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 25:1)
Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat tamen pro partibus invicta fortuna et ultoris et qui vindicabatur, ut exitus proelii docuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 10:2)
Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:1)
Post haec cum paulisper Eusebius quievisset, omnes inter se consono murmure Virgilium non minus oratorem quam poetam habendum pronuntiabant, in quo et tanta orandi disciplina et tam diligens observatio rhetoricae artis ostenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 1:1)
Ideo praestat, si quid ori fervidum admoveris, non, ut quidam faciunt, hiare, ne novo spiritu fervori vires ministres, sed paulisper labra conprimere, ut maior calor, qui de ventre etiam ori opitulatur, conprimat minorem calorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:3)
Et quia a ceteris expeditus mihi te paulisper indulges, modo autem nobis de aqua sermo fuit, quaero:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:1)
Paulisper domini doctos sepone libellos, Carmina Victori dum lego parva tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIX2)
sed Apollo, dissimulata paulisper ira, petit ab ea, ut sibi osculum saltem praestaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2476)

SEARCH

MENU NAVIGATION