라틴어 문장 검색

Lentulo super consulatum et triumphalia de Getis gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae opes innocenter partae et modeste habitae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장3)
Constantia orationis et quia repertus erat qui efferret quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusatores eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte multarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장1)
laudati dehinc oratione principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장8)
adseveravit Claudius contentum honore Pallantem intra priorem paupertatem subsistere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장5)
damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies provinciae reddita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장10)
reddita Rhodiis libertas, adempta saepe aut firmata, prout bellis externis meruerant aut domi seditione deliquerant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장4)
nam ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu propugnant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장5)
sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장2)
et si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus deliquerint?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장12)
nam et eius flagitium est qui pecuniam ob delicta potius dedit quam ne delinquerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장10)
Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장5)
nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur in animum revocabo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장6)
si cunctatione deliqui, virtute corrigam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 2장8)
et divitiarum expectatio inter causas paupertatis publicae erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장3)
nescit tamen miserrimus pater et, si crimen est, sola deliqui.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION