라틴어 문장 검색

Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas , in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 19:2)
Nec dubitatur, quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro, sed ex Europae regione penetraverint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 16:2)
Nec rex moratur impetum tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione barbarorum Parthienen tueretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 4:1)
nullo tamen hoste obvio penetratum tandemque ad cultiora perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 26:2)
is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 13:2)
Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula, pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 9:1)
quod per medium pectus penetravit ad tergum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 39:6)
"Quodsi adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:27)
spes tamen, his fando si nuntius extitit oris et Mariandynum patrias penetravit ad urbes,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 180:1)
pontum penetraverit ulla cum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 606:1)
quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason exulibus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 47:1)
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in extremos penetrabit Indos, litus ut longe resonante Eoa tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabasve molles, seu Sacas sagittiferosve Parthos, sive quae septemgeminus colorat aequora Nilus, sive trans altas gradietur Alpes Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti- mosque Britannos, omnia haec, quaecumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae non bona dicta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 111)
Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare oblivia nec memoria sine gaudio memorare. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 61:2)
64. Bene ergo dictum est, cum dicit quod divinus radius, seu divina gloria, 'per universum penetrat et resplendet':
(단테 알리기에리, Epistolae 116:1)
penetrat, quantum ad essentiam;
(단테 알리기에리, Epistolae 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION