라틴어 문장 검색

Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 273)
hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna, pererrato statues quae denique ponto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:16)
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, huc illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:1)
Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem, aut montana sedet circum castella sub armis, nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:9)
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:23)
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:3)
His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:1)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:20)
TityrusAnte leves ergo pascentur in aequore cervi, et freta destituent nudos in litore pisces, ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, quam nostro illius labatur pectore voltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS40)
interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:4)
Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram - quamquam ridentem dicere verum quid vetat?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.19)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
solus multisne coheres, veloci percurre oculo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION