라틴어 문장 검색

'ab ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.
(카이사르, 아프리카 전기 46:2)
Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit.
(카이사르, 아프리카 전기 87:10)
Dum haec utrobique geruntur, Considius qui Thysdrae cum familia sua gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitiique et legionum adventu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 93:1)
Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 6:6)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent.
(카이사르, 히스파니아 전기 16:2)
Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et levi armatura sunt interclusi.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:7)
undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:7)
Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:2)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
Caedes fit magna;
(카이사르, 히스파니아 전기 37:4)
Caedes a nostris undique administrabatur.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:2)
Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 18:4)
A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:3)
Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION