라틴어 문장 검색

quibus agnitis adventantem Abrahae nunc filium veriorem maternis ulnis spiritalis Sara suscipiat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 4:1)
"utinam et mihi fortior aetas, quaeque fuit, Dolopas eum Scyria litora adortos perdomui fregique vadis, quae signa triumphi vidistis celsa murorum in fronte, carinas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:43)
mox adaperta fides - fato ducente canebat saetigerumque suem et fulvum adventare leonem, id volvens non ipse pater, non docte futuri Amphiarae vides, etenim vetat auctor Apollo, tantum in corde sedens aegrescit cura parenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권134)
his labor inserto torrere exsanguia ferro viscera caesarum pecudum, his cumulare canistris perdomitam saxo Cererem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권181)
"nam sese immoti gyro atque in pace silentes ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce adventat per inane cohors;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권201)
Atque hic Tiresias nondum adventantibus umbris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권210)
"tunc primum ex animis praeceps amentia cessit, nec ratis illa salo, sed divum sera per aequor iustitia et poenae scelerum adventare videntur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권140)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
"an quia plebes externa Inachiis huc adventamus ab oris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권136)
Iamque ruunt, primusque virum concurrere pulvis incipit, et spatiis utrimque aequalibus acti adventant mediumque vident decrescere campum, iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo, ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권167)
Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti, lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello, nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors, adventant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권48)
"et illum adventare ferunt portis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권90)
septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.12)

SEARCH

MENU NAVIGATION