라틴어 문장 검색

secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:3)
tum ab Thronio, sicut paulo ante dictum est, recepto profectus Tithronion et Drumias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 99:1)
cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 33:2)
nee tamen illi umquam postea prosperi quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte temere nocte ingressus Argos occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 251:2)
eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 528:1)
Servilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia, Aufugum, Bergae, Baesidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum, Clampetia multique alii ignobiles populi, senescere Punicum bellum cernentes, defecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 265:2)
Callipolis quoque et Madytus dedita et castella quaedam ignobilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 173:2)
Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 315:1)
dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 162:2)
et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 223:1)
Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 574:4)
graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 85:2)
cum bis deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem eos sibi fecisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 467:1)
praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 6:1)
Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos ei adlatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION