라틴어 문장 검색

quod etsi difficile est probatu propter tam varia et tam multa tormenta fortunae, tale tamen est, ut elaborandum sit, quo facilius probetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:3)
. . Hoc opere tandem elaborate casam piscatoriam subimus maerentes, cibisque naufragio corruptis utcunque curati tristissimam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:7)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
Horum ante quam crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut constaret ministerium crimen esse:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 13:2)
Sunt qui audiant, sunt qui legant, nos modo dignum aliquid auribus dignum chartis elaboremus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 3:3)
Quo magis huic, omissa gloria patris in qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi elaborandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:2)
Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum est, dextrum elaboratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:2)
Quidquid est, certum est in populis secundum regiones distribuendis inaequalitatem esse considerandam, sive pro nationibus sive pro toto mundo, quandoquidem aucta consumptio implicatas regionum condiciones fert, propter quaestionum coniunctionem, quae cum ambitali contaminatione, vecturis, eiectamentis elaborandis, opibus amissis, vitae qualitate nectuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:7)
“Unaquaeque natura suam bonitatem et suam perfectionem possidet proprias […].
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:6)
Opus necessitas est, pars sensus vitae hac in terra, iter maturitatis, progressionis hominis atque personalis perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:4)
Est “summa eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:3)
Quod quidem nos non modo concitat ad mirandos plurimos conexus exstantes inter creaturas, sed ducit nos quoque ad detegendam rationem nostrae ipsorum perfectionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:3)
destrictus ensis cui super inpia cervice pendet, non Siculae dapes dulcem elaborabunt saporem, non avium citharaeque cantus somnum reducent:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 17)
non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo Anacreonta Teium, qui persaepe cava testudine flevit amorem non elaboratum ad pedem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 143)
praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos babes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION