라틴어 문장 검색

vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
perfrices frontem oportet et te ipse non audias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:2)
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 21:2)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
Videor mihi intueri animum tuum incensum et effervescentem ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:1)
ira se profert et in faciem exit, quantoque maior, hoc effervescit manifestius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 6:2)
inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:1)
Volunt itaque quidam ex nostris iram in pectore moveri effervescente circa cor sanguine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 98:1)
pro cuiusque natura quidam ebrii effervescunt, quidam saucii.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:3)
item testacea spicata tiburtina sunt diligenter exigenda, ut ne habeant lacunas nec extantes tumulos, sed extenta et ad regulam perfricata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장19)
Neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장29)
item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in is locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장4)
ter quaterve die vehementer extremae partes perfricandae, thorax levi manu pertractandus, post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION