라틴어 문장 검색

tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)
unus erat iuvenum doctissimus artibus sinistris, fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare, saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra, quo geniale tori ius solveret aestuante nupta, luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus, discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem, inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti, iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.10)
"mihi contulit et sibi mansit, nec Deus ex nostris minuit sua, sed sua nostris dum tribuit nosmet dona ad caelestia vexit, dona haec sunt, quod victa iaces, lutulenta Libido, nec mea post Mariam potis es perfringere iura."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 119)
"neque enim perfringere duris dignamur gladiis, algenti et sanguine ferrum inbuere fragili que viros foedare triumpho."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 165)
ne aut ille alserit, Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit Aliquid.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 18)
Ipse inter primos correpta dura bipenni limina perrumpit, postisque a cardine vellit aeratos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:4)
Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua possent tectam aciem perrumpere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:6)
[ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] "Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:2)
Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:8)
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:10)
perrupit Acheronta Herculeus labor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 311)
aurum per medios ire satellites et perrumpere amat saxa potentius ictu fulmineo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 163)
Naturam expelles furca, tamen usque recurret, et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1013)
quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:5)
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION