라틴어 문장 검색

haec, quamquam a duobus pro praetoribus pluris per annos gesta, coniunxi ne divisa haud perinde ad memoriam sui valerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장12)
spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장6)
nam divus Augustus apud equestris qui Aegypto praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi iusserat ac si magistratus Romani constituissent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장3)
caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장7)
at Agrippinae is pavor, ea consternatio mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde ignaram fuisse Octaviam sororem Britannici consti- terit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장8)
neque enim proinde a parentibus liberi quam ab impudica adulteri mutantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장6)
proinde tamen quasi convictus esset cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장8)
cetera per omnis imperii partis perinde egregia quam si non Nero sed Thrasea regimen eorum teneret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장6)
nec perinde magistratus rem familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca certamina magistratibus causam fore, cum eo sumptu res publica fungatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장5)
additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio calumniae condemnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 41장3)
credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장4)
Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia pluribus salus eius curabatur et spatium itineris ac maris tempusque interiectum moverat famam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장1)
sed laus falsa et precibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장5)
proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장5)
dehinc edicto testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit Capitolium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION