라틴어 문장 검색

Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Reservandus igitur est Virgilius noster ad meliorem partem diei, ut mane novum inspiciendo per ordinem carmini destinemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:2)
tabulas poscit, litteras inspicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:7)
Quippe si mundum ipsum diligenter inspicias, magnam similitudinem divini illius et huius poetici operis invenies.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 19:1)
Cedo igitur, Eustathius ait, Virgilianum volumen, quia locos singulos eius inspiciens Homericorum versuum promptius ammonebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:1)
Cumque Symmachi iussu famulus de bibliotheca petitum librum detulisset, temere volvit Eustathius, ut versus quos fors obtulisset inspiceret, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 17:2)
Hos quoque versus inspicere libet:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:1)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
Si veris magna paratur Fama bonis, et si successu nuda remoto Inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo Maiorum, Fortuna fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:61)
sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi- tur.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr7)
Tu tantum inspice qui novus paratur An possit fieri vetus sodalis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIV3)
Contra Caesaris est forum taberna Scriptis postibus hinc et inde totis, Omnis ut cito perlegas poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII6)
Ter centena quidem poteras epigrammata ferre, Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I1)
Alter perlegitur, dum fercula prima morantur:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L3)

SEARCH

MENU NAVIGATION