라틴어 문장 검색

scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt, multa modis multis multarum semina rerum quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:8)
Διόνυσον, ut ipse vates ait, ἀπὸ τοῦ δινεῖσθαι καὶ περιφέρεσθαι, id est quod circumferatur in ambitum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 13:2)
In consulatu Vatinii, quem paucis diebus gessit, notabilis Ciceronis urbanitas circumferebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 5:1)
In Galbam eloquentia clarum, sed quem habitus, ut supra dixi, corporis destruebat, M. Lollii vox circumferebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 3:1)
Idem ter socios pura circumtulit unda, Spargens rore levi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:2)
Vis autem videre, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:2)
quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
Intra ipsum enim mihi visum est, si dicerem decem rhetorum qui apud Athenas Atticas floruerunt stilos inter se diversos hunc unum permiscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 20:2)
Ter secum aerato circumfert tegmine silvam pro iaculis. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:4)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
Erat videre permixtos rusticis servos haurire vel de expresso vel de sponte fluente mustum, nec tamen ebrietate capi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:2)
Veteres, inquit, non ornatus sed signandi causa anulum secum circumferebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:1)
Idem locus Homeri docet nos marinae aquae quiddam inesse pingue permixtum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 25:3)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis Corpora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION