라틴어 문장 검색

Fides ita confitetur Dei amorem, originem et omnium rerum fulcimentum, quae hoc amore permoveri sinit ut progrediatur ad plenitudinem communionis cum Deo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:6)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
quin ipsa odoris qualitas adusta quam reddit cutis diversa utrosque permovet:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.123)
"ius hoc deorum et principum violare verbis asperis, ius et sacratum et publicum, cui cedit humanum genus, nec te iuventae fervidae instans periclum permovet?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.16)
vocibus his Dominum permoverat;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.24)
adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad verum discrimen aciemque iustam consuescimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 156:6)
sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:1)
nam et vultus et vox et ipsa illa excitati rei facies ludibrio etiam plerumque sunt hominibus, quos non permoverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 63:2)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)
nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:2)
simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:2)
namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:2)
ediscere autem, quo exercearis, erit optimum (nam ex tempore dicentes avocat a cura vocis ille, qui ex rebus ipsis concipitur, adfectus) et ediscere quam maxime varia, quae et clamorem et et sermonem et flexus habeant, ut simul in paremur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 172:1)
permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION