라틴어 문장 검색

iam iam quiescant inproba, iam culpa furva obdormiat, iam noxa letalis suum perpessa somnum marceat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum22)
"aut si nupta torum regis conscendere iussa coeperat inpurum domini obiectare furorem, morte maritalis dabat indignatio poenas, plena puellarum patribus ergastula saevi principis;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권148)
quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, obiectas cum scita patrum populique frequenter instabilis placiti sententia nexa novarit?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2112)
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2334)
quod loquor, invenies Dominum dixisse profanis vera obiectantem mortalibus:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1157)
"non inflata tumet, non invidet aemula fratri, omnia perpetitur patiens atque omnia credit, nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, occasum lucis venia praecurrere gestit, anxia ne stabilem linquat sol conscius iram."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1222)
Censen posse me offirmare Et perpeti ne redeam interea?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 143)
Stat casus renovare omnis, omnemque reverti per Troiam, et rursus caput obiectare periclis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:37)
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris, nocte super media;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:8)
"Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:5)
Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:20)
nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:12)
Ille operum custos, illum admiruntur et omnes circumstant fremitu denso stipantque frequentes et saepe attollunt umeris et corpora bello obiectant pulchramque petunt per vulnera mortem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:10)
numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장11)
His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION